Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi, ut medici adfirmant, laetitiae adfectus in splene est, irae in felle, libidinis in iecore, timoris in corde, facilius est interficere animal ipsum quam ex corpore aliquid euellere: quod est animantis naturam uelle mutare.

sed homines prudentes non intellegunt, cum uitia ex homine tollunt, etiam uirtutem se tollere, cui soli locum faciunt. nam si uirtus est in medio irae inpetu se ipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt, caret ergo uirtute quisque ira caret.

si uirtus est libidinem corporis continere, uirtute careat necesse est qui libidinem quam temperet non habet. si uirtus est cupiditatem ab alieni adpetitione frenare, nullam certe uirtutem potest habere qui caret eo ad quod cohibendum uirtutis usus adhibetur.

ubi ergo uitia non sunt, ne uirtuti quidem locus est, sicut ne uictoriae quidem, ubi aduersarius nullus est. ita fit ut bonum sine malo esse in hac uita non possit.

adfectus igitur quasi ubertas est naturalis animorum. nam sicut in senes ager qui est natura fecundus exuberat, sic animus incultus uitiis sua sponte inualescentibus uelut spinis obducitur. sed cum uerus cultor accesserit, statim cedentibus uitiis fruges uirtutis oriuntur.