Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Peripatetici ergo rectius, qui haec omnia detrahi negant posse, quia nobiscum simul nata sint, et conantur ostendere quam prouidenter et quam necessario deus siue natura — sic enim dicunt — his nos armarit adfectibus: quos tamen, quia uitiosi plerumque fiunt, si nimii sint, posse ab homine adhibito modo salubriter temperari, ut tantum homini quantum naturae satis est relinquatur.
non insipiens disputatio, si, ut dixi, non ad hanc uitam omnia referrentur. Stoici ergo furiosi, qui ea non temperant, sed abscidunt rebusque natura insitis castrare hominem quodammodo uolunt. quod tale est, quale si uelint aut metum detrahere ceruis aut uenenum anguibus aut iram feris [*]( 3 mox uidebimus] c. 15,10 ss. 15 ut dixi] pag. 535,12 s. ) [*](EPJTOME c. 15] c. 56, 2 s. 16 -538, 4] c. 56, 3. ) [*](AUCTORES §2] cf. Cic. Tusc. IV 19 s. ) [*](BRHPVJ 1 fatea B1 censea*t (n er.) B 2 laetitia* (e er.) R gesti B1, gestit1 B3, gestfet1 B3 3 terretur B uideuimns Bl, corr.B* 4 an ante (exp. m. 3) B 5 adrogans (s in ras. ex t ? m. 3) B, agitans R poena B1, corr. B3 furios(or)um Schoellius conl. loco c. 15,3 (adde III 25,17), furiosum C; furiosum(istorum) uel cum pro qui conieceram, interim (refutabimus eorum; propositum Thilo putet B mederi (d in ras. m. 3, alt. e ex i m. 2, s. I. e tr., quod add. m. 2) B 8 demonstrat — omnibus] demons (sic) quae is daemonibus R quem H frisdem B2p, hisdem V . 9 qui om. H 10 sirnul1 H2 nati R, rnataJ H2, nati V sunt B 11 dominus B\', corr. B3 12 armari B, armari* (a er.) R 13 nimis Bx, corr. B3 sunt Bl (corr. B3) V athibito BR 14 natura B, creaturae R 15 relinquantur H ut (t in ras. ex c ? m. 3) B 16 rererentur BI (referantur B3) RH, refeT\'rentur P qut B3 ea (~ m. 2) P 17 temperent R abscindunt BI, pr. n del. B3; cf. pag. 48, 19; 49, 13. 18. 21; 50, 7 rebusque natura] rebus quatura R ante natura est a in PV, eras. B, om. H; cf. pag. 535, 24; 538, 8; Epit. 56, 2 18 quodadmodo B\' (corr. B3) R tales R quajej P3 19 post detrahere s. I. eras. a, quod add. m. 3, B *angui**bus ex sanguinibus B3, angibus P1 (corr. P1) V )
quodsi, ut medici adfirmant, laetitiae adfectus in splene est, irae in felle, libidinis in iecore, timoris in corde, facilius est interficere animal ipsum quam ex corpore aliquid euellere: quod est animantis naturam uelle mutare.
sed homines prudentes non intellegunt, cum uitia ex homine tollunt, etiam uirtutem se tollere, cui soli locum faciunt. nam si uirtus est in medio irae inpetu se ipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt, caret ergo uirtute quisque ira caret.
si uirtus est libidinem corporis continere, uirtute careat necesse est qui libidinem quam temperet non habet. si uirtus est cupiditatem ab alieni adpetitione frenare, nullam certe uirtutem potest habere qui caret eo ad quod cohibendum uirtutis usus adhibetur.