Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nempe igitur cupiditatem esse dicent perseuerantem ac perpetuam uoluntatem, laetitiam uero insolenter se efferens gaudium, metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. ita fit ut ea quae tollenda esse censent non tollant, sed temperent, siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent.
eo igitur inprudentes reuoluuntur quo Peripatetici ratione perueniunt, ut uitia quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint. errant ergo, quia non efficiunt quod uolunt, et longo asperoque circuitu in eandem uiam redeunt.
At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad ueritatem puto, qui uitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant. [*](EPITOME 23-540, 18] c. 56, 2 s. ) [*](B(G)RHPVJ 2 tangimur (exp. m.3) B dolemur PV si] sicut Heumannus 4 quoniam] quoniam et ipsam R, quo ex qua P putabant HP3 (ba 8. I. add.) 5 concruebat B1, corr. B3, congruebant H 6 indigent R, indigentiral P eum ex cum P1 motum H 9 ortPandi B3 10 toisdem B3, hisdem PV inposita] inposita edicere B aut] aut nihil aut edd. 13 hinc fere incepit codicis G pag. 143 (159) ter scripta, in qua nihil legi poterat 14 dicunt H perpetua (~ m. 2) B 15 uoro R 16 animam B*ni- mTam B3 letJ B3 cautiojjem B2 17 esse censent] essent R rsedl B3 18 nominata tummodo H ilmutant B; immutantur ? Thilo maneant B 19 ego V reuolbuntur Bl, corr. B* quod H peripateticjj B3 perueniimit B3 20 medie P, mediae (alt. e in ras. B3) BHV, medietartel R1, temperanda* B 21 sirtft B2 ergo errant R efficiunt Bl longiQi B2 an 22 eodem fo del. et expunx. et a s. I. add. m. 1, n add. m. 3) B 23 ergo V 24 qui* (\'& ? er.) B ea* (m er.) B, ex P1 (in ras. corr. P2) V )
quin potius efficiendum fuit primum, ne uitia essent: nec enim quicquam uitiosum nasci potest, sed uitia fieri, si male utamur adfectibus, uirtutes, si bene;
deinde monstrandum, non ipsos adrectus, sed eorum causas esse moderandas. \'non est\' inquiunt \'nimia laetitia gestiendum, sed modice ac temperate.\' hoc uero tale est, quale si dicerent non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. at potest et qui graditur errare et qui currit rectam uiam tenere.
quid? si ostendo esse aliquid ubi non tantum modicum, sed uel punctum gaudere uitiosum sit, et aliut contra in quo uel exultare laetitia minime criminosum, quid tandem nobis ista mediocritas proderit?
quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali uideat accidere, aut utrumne laetitiam frenare debeat, si uictis hostibus aut obpresso tyranno libertas et salus ciuibus parta sit.
nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari et in hoc parum laetari sit maximum crimen. eadem de ceteris adfectibus licet dicere.