Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus et ostendere aut sermonis ornandi augendaeque copiae gratia multa nomina isdem rebus inposita aut certe non multum inter se illa distare. nam et cupiditas a uoluntate incipit et cautio a metu oritur et laetitia nihil aliut est quam professum gaudium. sed putemus, ut ipsi uolunt, esse diuersa.

nempe igitur cupiditatem esse dicent perseuerantem ac perpetuam uoluntatem, laetitiam uero insolenter se efferens gaudium, metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. ita fit ut ea quae tollenda esse censent non tollant, sed temperent, siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent.

eo igitur inprudentes reuoluuntur quo Peripatetici ratione perueniunt, ut uitia quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint. errant ergo, quia non efficiunt quod uolunt, et longo asperoque circuitu in eandem uiam redeunt.