Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque dicunt eos qui mali uideantur non sua sponte peccare nec mala potius eligere, sed bonorum specie lapsos incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant.
haec quidem falsa non sunt, sed ad corpus cuncta referuntur. nam parcum esse aut constantem aut cautum aut quietum aut fortem aut seuerum uirtutes sunt quidem, sed huius temporariae uitae. nos autem, qui hanc uitam contemnimus, alias nobis uirtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt.
itaque et uirtutes quasdam pro uitiis et uitia quaedam pro uirtutibus habuerunt. nam Stoici adfectus omnes quorum inpulsu animus commouetur ex homine tollunt, cupiditatem laetitiam metum maestitiam, quorum duo priora ex bonis sint aut futuris aut praesentibus, posteriora ex malis.
eodem modo haec quattuor morbos, ut dixi, uocant non tam natura insitos quam praua opinione susceptos et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum [*](EPITOME 2-6] c. 56, 3 s. 19-236, 1] c. 56, 2. ) [*](AUCTORES 20-23] Cic. Tusc. IV 6, 11 (cf. III 11, 24 s.). ) [*](BRHPV] 1 prodigio V 2 inerti*\' (a er., \' distinctionem add. m. 2) B 3 habeant edd. quod R uitrjla B3 labantur P1, corr. P2 4 ita ut] itaque si R rfitl B3 6 pro certum (exp. m. 3) B 11 bourorum B3 malis B 12 malorum ac bonorum B ac] et H ignorent Hetimannus 13 falsa] facilia Bl, frrlagilia B1 sed] sed et II 16 contemnimus — habemus] contemni (sic), cetera om. R 17 post quibus eras. ait ut uid. B nec P 18 et om. R uitis R 19 adfectum P1, in ras. corr. P3, ad- ■ * fectum V 20 impulsus H 22 sunt B, sint (corr. m. 2) P 23 morbor ñt sic V uocant non tam] uocant notam H, uocantiam P1, uocant*am P2, uocantiam V 24 naturam (exp. tn. 2) P. )
si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet nec laetitia gestiet nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur.
mox uidebimus an efficiant quod uelint aut quid efficiant, interim propositum adrogans ac paene fnrios(or)um, qui se putent mederi et eniti posse contra uim rationemque naturae.