Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
item fortitudo si nulla necessitate cogente aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem conuertitur. libertas quoque si alios insectetur potius quam insectantibus resistat, contumacia est. seueritas etiam nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeua crudelitas.
itaque dicunt eos qui mali uideantur non sua sponte peccare nec mala potius eligere, sed bonorum specie lapsos incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant.
haec quidem falsa non sunt, sed ad corpus cuncta referuntur. nam parcum esse aut constantem aut cautum aut quietum aut fortem aut seuerum uirtutes sunt quidem, sed huius temporariae uitae. nos autem, qui hanc uitam contemnimus, alias nobis uirtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt.