Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

eo accedit quod nemo esse sine delicto potest, quamdiu indumento carnis oneratus est. cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis dictis cogitatione: per hos gradus ad summum columen iustitia procedit.

primus est uirtutis gradus malis operibus abstinere, secundus etiam malis uerbis, tertius etiam cogitatione rerum malarum.

qui primum gradum ascenderit, satis iustus est, qui secundum, iam perfectae uirtutis, siquidem neque factis neque sermone delinquat, qui tertium, is uero similitudinem dei adsecutus uidetur.

est enim paene supra humanum modum ne in cogitationem quidem admittere quod sit uel factu malum uel inprobum dictu.

itaque etiam iusti homines, qui frenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnumquam tamen ipsa fragilitate uincuntur, ut uel in ira malum dicant uel in aspectu rerum delectabilium cogitatione tacita concupiscant.