Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
immo uero tum magis iustitiam debet operari, cum factus est iustus, ut quod ante in medellam uulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque uirtutis.
eo accedit quod nemo esse sine delicto potest, quamdiu indumento carnis oneratus est. cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis dictis cogitatione: per hos gradus ad summum columen iustitia procedit.
primus est uirtutis gradus malis operibus abstinere, secundus etiam malis uerbis, tertius etiam cogitatione rerum malarum.