Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt et quidquid pretiosi habent in ea conferunt, quibus nec uti possunt nec gratias agere, quod acceperint, quanto iustius est et uerius uiuentia dei simulacra excolere, ut promereare uiuentem ?

quae sicut usui habent quidquid acceperint et gratias agunt, ita deus, in cuius conspectu bonum feceris, et probabit et mercedem pietatis exsoluet.

Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia idque diuinis testimoniis et bonorum malorumque consensu optimum iudicatur, adparet philosophos longe afuisse ab humano bono, qui neque praeceperunt eiusmodi quicquam neque fecerunt, sed uirtutem quae in homine propemodum singularis est pro uitio semper habuerunt.

libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores qui misericordiam cupiditatem metum morbos animi appellant.

conantur illi quidem uirtutes a uitiis distinguere: quod est sane facillimum. quis enim non possit liberalem [*](EPITOME § 2 - c. 17] c. 56, 2-7. 19-21] c. 56, 2. ) [*](BRHPV] 1 uiri post sapientis B 2 qua] quia H eget] haec non perfecerit H ille licet B cpesum V 3 grassum R pauper et (exp. m. 1 ?) P mewdicus P3 4 est om. R pie**tatisque B 6 praebewt Bs, praebeat H, praebet BlRPV insensabilia R 7 colunt H eo R conferent B 8 quibus] quae his Volkmannus, obseru. misc. 1872, pag. 14, sed quibus ad quidquid respicit (cf. pag. 480, 6); uti possunt sc. simulacra insensibilia 9 iust\'i\'us B2 eicol*ere (u er.) B 10 uiuentem promereae re R promerear* fe er., e s.l.add. m. 3) sic B, promerear P1 (promerear"e uiuere1 corr., sed uiuentem seruauit P1) V qua H sic R usut Bl 11 dominus B conspectum B 12 probauit BI, corr. B1, propabit H 14 diuiii*is (i er.) B 15 consensum P1 (m expunx. P1) V adpare\'* (t er., \' distinctionem add. m. 2) sic B 16 quiral P2 17 an (eam) uirtutem ? propemodum om. R 18 libet (b ex c m. 2) P 19 philosofia* (m er.) H post locum s. I: et P2 20 errorem R metus H 22 satne Pl, face V posset B liberale (~ m. 2) P )

535
a prodigo separare, ut illi faciunt, aut parcum a sordido aut quietum ab inerti aut cautum a timido, quod haec quae sunt bona fines suos habent ? quos si excesserint, in uitia labuntur, ita ut constantia nisi pro ueritate suscepta sit, fit inpudentia.

item fortitudo si nulla necessitate cogente aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem conuertitur. libertas quoque si alios insectetur potius quam insectantibus resistat, contumacia est. seueritas etiam nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeua crudelitas.

itaque dicunt eos qui mali uideantur non sua sponte peccare nec mala potius eligere, sed bonorum specie lapsos incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant.

haec quidem falsa non sunt, sed ad corpus cuncta referuntur. nam parcum esse aut constantem aut cautum aut quietum aut fortem aut seuerum uirtutes sunt quidem, sed huius temporariae uitae. nos autem, qui hanc uitam contemnimus, alias nobis uirtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt.

itaque et uirtutes quasdam pro uitiis et uitia quaedam pro uirtutibus habuerunt. nam Stoici adfectus omnes quorum inpulsu animus commouetur ex homine tollunt, cupiditatem laetitiam metum maestitiam, quorum duo priora ex bonis sint aut futuris aut praesentibus, posteriora ex malis.