Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
in iis itaque beneficiis iustitiae ratio uersatur quae salua et incorrupta permanserint, permanent autem non aliter quam si praestentur iis hominibus qui prodesse nullo modo possunt.
at ille m recipiendis lnlustribus nihil spectauit aliut nisi utilitatem nec dissimulauit homo ingeniosus quid ex eo commodi speraret. ait enim, qui id faciat, potentem aput exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae iure constrinxerit.
o quam multis argumentis (Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! nec tam nostris quam suis uerbis refelleretur. idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat quaecumque agit, ita minime esse uirum bonum.