Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nihil autem a iusto uiro faciendum est nisi quod sit beneficum. beneficium autem si refertur, interit atque finitur: nec enim possumus id habere integrum cuius pretium nobis persolutum est.

in iis itaque beneficiis iustitiae ratio uersatur quae salua et incorrupta permanserint, permanent autem non aliter quam si praestentur iis hominibus qui prodesse nullo modo possunt.