Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes et instruere ad flagitia? transfer ad magnum sacrificium male peritura, ut pro his ueris muneribus habeas a deo munus aeternum.

magna est misericordiae merces, cui deus pollicetur peccata se omnia remissurum. si audieris inquit preces supplicis tui, et ego audiam tuas: si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. si autem non respexeris nec adiuueris, et ego animum tuum contra te geram tuisque te legibus iudicabo.

Quotiens igitur rogaris, temptari te a deo crede an sis dignus audiri. circumspice conscientiam tuam et quantum potes, medere uulneribus. nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes: abolentur enim, si ideo largiare, quia peccaueris.

nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. deus enim purgari hominem a peccatis maxime cupit ideoque agi paenitentiam iubet: agere autem paenitentiam nihil aliut est quam profiteri et adfirmare se ulterius non peccaturum.