Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec tamen quisquam interdictum sibi putet aut communione cum amicis aut caritate cum proximis, sed notum nobis deus fecit quod sit uerum et iustum opus: ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illut ad hominem, hoc ad deum pertinere.
praecipua igitur uirtus hospitalitas, quod philosophi quoque aiunt, sed eam detorquent a uera iustitia et ad commodum rapiunt. recte inquit Cicero a Theophrasto est laudata hospitalitas. est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domus hominum inlustrium hospitibus inlustribus.