Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid ergo dubitas bene collocare id quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium aut existens repente proscriptio aut hostilis aliqua direptio? quid uerere fluxum et fragile bonum facere sempiternum aut thesauros tuos custodi deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? qui aput deum diues est, pauper esse numquam potest.

si iustitiam tanti putas, sequere abiectis oneribus quae te premunt, libera te ipse conpedibus et catenis, ut expeditus ad deum curras. magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia.

sed si hanc uirtutem non capis, ut diuitias tuas in aram dei conferas, ut fragilibus tibi conpares firmiora, liberabo te metu. omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est et cohaeret sicut homo unus.