Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

item deus praecipit ut si quando cenam parauerimus, eos in conuictum adhibeamus qui reuocare non possint et uicem reddere, ut omnis actus uitae nostrae non careat misericordiae munere.

nec tamen quisquam interdictum sibi putet aut communione cum amicis aut caritate cum proximis, sed notum nobis deus fecit quod sit uerum et iustum opus: ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illut ad hominem, hoc ad deum pertinere.

praecipua igitur uirtus hospitalitas, quod philosophi quoque aiunt, sed eam detorquent a uera iustitia et ad commodum rapiunt. recte inquit Cicero a Theophrasto est laudata hospitalitas. est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domus hominum inlustrium hospitibus inlustribus.

eodem modo rursus errauit quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. non enim iusti et sapientis uiri domus inlustribus debet patere, sed humilibus et abiectis: nam inlustres illi ac potentes nulla re possunt indigere, quos opulentia sua et [*](EPITOME 4-6. 18 s.] c. 60, 6. ) [*](AUCTOBES 4-6] Luc. 14, 12. 13] de off. II 18, 64. 17] cf. pag. 595, 4. ) [*](BRHPV] 1 meritus*** (sed er.) B fecit H 3 ad Bae spectans P1 (in ras. corr. P2) V 4 capiat HP idem BRP praecepit BH caenam BarRV 5 parauerimus B2 s. I. corr., pararimus BI, parauimus RH, proparauimus P1 (corr. P2) V eos] eos magis R inconueniathibeamus B\', inconuictuathibeamus sic B3 conuinctum H, uictum P1 (corr. P1) V qui* (t er.) B reruocarel B3 6 possunt B uicem] ////// uicem (6 apices eras.) P, ut uicem V 7 misericordiae — quisquam om. R misericordiae (e fin. add. m. 2) B munera BI, corr. Bs 8 aut om. R communionem RH caritatem BRH 9 notum, PJ uerum] et uerum H iustus P1, corr. P1 12 uirtus (est> edd. hospitalitatis V ea R 13 rapiunt* (u ? er.) B inquid B 14 a] etiam a Cic. Theophrasto] deofactuto1 B3, theofrasto cett. 15 ualde] laude B\', corr. B3 dequorum R 16 domus BH cum omnibus paene codd. Cic., domos RP, domos (exp. m. 2) V inlustrium] inlustrius sic H, iulustrum V 18 sapientes (sed alt. e ex i B1) BPI, -tis corr. P3 19 sed] sed et R 20 opuletia R )

526
munit et honorat.

nihil autem a iusto uiro faciendum est nisi quod sit beneficum. beneficium autem si refertur, interit atque finitur: nec enim possumus id habere integrum cuius pretium nobis persolutum est.