Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ultimum illud et maximum pietatis officium est peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi uirtutis iustitiaeque doctores prorsus non attigerunt. nec enim poterant id uidere qui utilitate omnia officia metiebantur.

in ceteris enim quae supra dicta sunt quamuis uerum limitem non tenuerint, tamen quoniam commodi aliquid in iis deprehenderunt, quasi odore quodam ueritatis retenti propius aberrarunt, hoc autem, quia nihil uidere in eo commodi poterant, reliquerunt.

quin etiam non defuerunt qui superuacaneam facerent sepulturam nihilque esse dicerent mali iacere inhumatum et abiectum. quorum inpiam sapientiam cum omne humanum genus respuit, tum diuinae uoces, quae id fieri iubent.

uerum illi non audent dicere id non esse faciendum, sed si forte non fiat, nihil esse incommodi. itaque in ea re non tam praecipientium quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti euenerit, ne se ob hoc miserum putet.