Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui autem facit alieno et ignoto, is uero dignus est laude, quoniam ut faceret sola ductus est humanitate. ibi ergo iustitia est ubi ad bene faciendum necessitatis uinculum nullum est.

hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit: quod est conparantis et e duobus bonis id quod sit melius eligentis.

illa enim largitio hominum patrimonia sua in munera abicientium inanis et leuis et ab omni iustitia remotissima est. itaque ne dici quidem munera oportet in quibus nemo accipit nisi qui accipere non meretur.

non minus magnum iustitiae opus est pupillos et uiduas destitutos et auxilio indigentes tueri atque defendere: quod adeo uniuersis diuina lex illa praescribit, quandoquidem boni quique iudices ad officium suum iudicant pertinere ut iis naturali humanitate faueant ac prodesse nitantur.

uerum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui uerba ipsius dei praecipientis accepimus. nam illi sentiunt quidem natura esse iustum tueri eos qui tutela carent, sed cur ita sit non perspiciunt.