Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam qui bonum facit uel consanguineo uel proximo uel amico, aut nullam aut certe non magnam laudem [*](EPITOME 17 s.] c. 60, 7. ) [*](AUCTORES 6. 7 ss.] cf. pag. 504, 6 ss. 13] de off. II 18, 63. ) [*](BRHPVj 1 circumcorses Bac, circumcursus Rac ut] et H popu- 00 I los R 2 domu* (s. I.2 litt. er., post u er. m) B tu* (m er., a add. m. 2) B leorumj Bs 3 potentia R consequiara B2 uelisque (a s. I. er.) B itei PJ, et V 4 utilirtati1 P1 5 cicerone B 6 prudens (u ex o m. 1 ?) B afc1 PJ his Bx, corr. B3 laque*os ex adquehos B3 7 inuit H posset RH 13 haec om. B\' (add. B3) H inquit] idquide Bl, corr. B3, inquid R 14 utiliA B3, utillis Par (pr. 1 er.) V de R seruitute in ras. ex 10 litt. B3 captiuos B locupletare V 15 inter tenuiores et hanc Lact. quaedam omisit ergo codd. quidam Cic. 19 iustos H grauis Bl, corr. B2 graue sed H 20 iis R, his cett. laudi RHV maximae laudis Dauisius ad Epit. c. LX V adn. 9 et Heumannus quibus scripsi Dauisium secutus ibid. queis conicientem, quos C; quos nemo (paria) Heumannus; cf. Addenda sperabit Bae 21 nam ex num P2 22 aut (ante certe) om. R laude H )

528
meretur, quia facere debet sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id quod ab eo et natura ipsa et necessitudo exigit, et si facit, non tam gloriae adsequendae quam reprehensionis uitandae gratia facit.

qui autem facit alieno et ignoto, is uero dignus est laude, quoniam ut faceret sola ductus est humanitate. ibi ergo iustitia est ubi ad bene faciendum necessitatis uinculum nullum est.

hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit: quod est conparantis et e duobus bonis id quod sit melius eligentis.

illa enim largitio hominum patrimonia sua in munera abicientium inanis et leuis et ab omni iustitia remotissima est. itaque ne dici quidem munera oportet in quibus nemo accipit nisi qui accipere non meretur.

non minus magnum iustitiae opus est pupillos et uiduas destitutos et auxilio indigentes tueri atque defendere: quod adeo uniuersis diuina lex illa praescribit, quandoquidem boni quique iudices ad officium suum iudicant pertinere ut iis naturali humanitate faueant ac prodesse nitantur.