Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

o quam multis argumentis (Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! nec tam nostris quam suis uerbis refelleretur. idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat quaecumque agit, ita minime esse uirum bonum.

idem etiam negat simplicis et aperti hominis esse ambire, simulare aliquid et praetendere, aliut agere uideri, cum aliut agat, praestare se alteri fingere quod sibi praestet, sed malitiosi potius et astuti et fallacis et subdoli.