Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at enim poeta fortasse pro persona locutus est. quid? Marcus Tullius in suis officialibus libris nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? sic enim dixit: largitioque quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. ita benignitate benignitas tollitur: qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.

et idem paulo post: quid autem est stultius quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non [*](AUCTORES 10 s.] Trin. II 2, 58 s. 15. 19] de off. H 15, 52. 54. ) [*](BRHPV] 1 succurre H concedent (alt. e ex u) B1 3 siwt B* pari B 6 metiuntur (e in ras. et tiu ex tua corr. m. 3) B 7 egentes B2P2, egentis BIRHpIV 8 inpartiant R hiVc B1 9 sententia\' (\' est distinctio) B 10 maImP me; retur (1 utl 2 litt. er.) P aedat. B, dedit R de mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat Plauius 11 illut B, illud edt. peritet P1, pariet V; perdit Plautus rev J53 illi qui (exp. m. 3) producit B prodit Plautus uit am B3 12 misericordiam P1 (cord del. P2) V 13 «*quid (Id ? er., i ex 0 m. 3) B 14 eidem R 15 largitioque quae RV cum Cic., largitio quae (txp. m. 3) quae (a tnunw erat, restituit m. 3) B, largitioq (q del. m. 3) quae P, largitio quae H 16 exaurit R elbaurit - benignitas om. Pl (exhaurit ita bonitate benignitas in inf. mg. P2) V 17 qu*a (1 er.) B quo eras. et cum corr. P1 18 pluris Bl, corr. B1 usus] uisus R sis eo minus] sisehominus Par (b er.) V multis B possis fi ex e m. 2) P 19 et] sed R quid] quam P1 (corr. PJ) V stultus BlPl (corr. B2P2) r 20 diu**tius (t ex i m. 3) B, diu.tius (1 er.) P )

521
possis? uidelicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate monetque ut rem familiarem diligenter custodiant malintque arcam quam iustitiam conseruare.

quod cum intellegeret inhumanum esse ac nefarium, mox alio capite quasi actus paenitentia sic ait: nonnumquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum et saepe idoneis hominibus egentibus de re far miliari inpertiendum. quid est idoneis?

nempe iis qui restituere ac referre gratiam possint. si nunc Cicero uiueret, exclamarem profecto: hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a uera iustitia eamque uno uerbo sustulisti, cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es.

non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest non idoneis. id enim iuste, id pie, id humane fit. quod sine spe recipiendi feceris. haec est uera illa et germana iustitia, cuius solidam et expressam effigiem nullam tenere uos dicis.

ipse pluribus locis clamas mercennariam non esse uirtutem faterisque in libris legum tuarum liberalitatem gratuitam esse his uerbis: nec est dubium quin is qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur. cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias?

te igitur auctore ac praeceptore iustitiae quisquis idoneus non erit, nuditate siti fame conficietur nec homines copiosi et [*](AUCTORES 5] de off. II 15, 54. 15 s.] cf. pag. 504,6. 17 pluribus locis] de legg. I 18, 48; cf. p. Arch. 11, 28; p. Mil. 35, 96. 19] de legg. I 18, 48. ) [*](B(G)RHPV] 2 familiarem om. P1 (add. P2) V 6 nec hoc - repudiandum om. P1 (in inf. mg. add. P2) V repudiandum] refutandum est B; repudiandum est codd. Cic. 7 egentibus] indigentibus codd. Cic. 8 quid] quidem B3 iis RP3, is P1, his BHV 9 re**stituere (si er.) P uuuc] non P1, corr. P2 10 hic hic] nihil Bl, expunx. B\', corr. B3 Marce] m** (~ m. 2, en er.) P 12 officia et utilitatem B 13 potest] poetae BJ, potis B3, pote R 14 id pie] inpie B\', corr. B2 16 eftigiam Bl, corr. B1 17 mercenariam R 18 tuarum] istarum B 19 qujnj H2 *is (h er.) B, iis R, iLs H2 benignusue codd. Gic. 21 potius om. H mercedem postea B 22 auctore P2 ac] aut B 23 soiti P configitur Bx, corr. B3, confietur P1 (corr. P2) V hinc fere incepit codicis G pag. 197 (153) ter scripta, cuius in uerss. 3-12 et 26-31 perpauca legi poterant cupiosi H )

522
usque ad delicias abundantes subuenient ultimae necessitati.

si uirtus mercedem non exigit, si propter se, ut dicis, expetenda est, ergo iustitiam matrem principemque uirtutum suo pretio, non tuo commodo aestima, ei potissimum tribue a quo nihil speres.

quid personas eligis? quid membra inspicis? pro homine tibi habendus est quisquis ideo precatur, quia te hominem putet.

abice umbras illas imaginesque iustitiae atque ipsa ueram et expressam tene. largire caecis debilibus claudis destitutis; quibus nisi largiare moriendum est. inutiles sunt hominibus, sed utiles deo, qui eos retinet in uita, qui spiritu donat, qui luce dignatur.

foue quantum in te est et animas hominum ne extinguantur humanitate sustenta. qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit.