Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hinc est illa Plauti detestanda sententia:

  1. male meretur qui mendico dat quod edat:
  2. nam et illut quod dat perit et illi producit uitam
  3. ad miseriam
  4. .

at enim poeta fortasse pro persona locutus est. quid? Marcus Tullius in suis officialibus libris nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? sic enim dixit: largitioque quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. ita benignitate benignitas tollitur: qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.