Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
illos enim quos periculo subripiunt sperant sibi gratiam relaturos, egentes autem quia non sperant, perire arbitrantur quidquid eiusmodi hominibus inpertiant.
hinc est illa Plauti detestanda sententia:
- male meretur qui mendico dat quod edat:
- nam et illut quod dat perit et illi producit uitam
- ad miseriam
.
at enim poeta fortasse pro persona locutus est. quid? Marcus Tullius in suis officialibus libris nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? sic enim dixit: largitioque quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. ita benignitate benignitas tollitur: qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.