Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
item, si aliquis circumueniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari. non sint ipsi homines, si putent — nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus —, immo uero et hominis et fortis uiri esse dicent seruare periturum.
si ergo in eiusmodi casibus, quia periculum uitae homini [*](EPITOME 9 s.] c. 55, 4 primum — prodesse. ) [*](AUCTORES 7] de off. III 5, 25. ) [*](B(G)RHPV] 1 commertio (o final. ex a m. 2) P copulati G adsueti. (s er.) B 4 uellemus Bl, uellimus sic B3, uolumus R 5 et om. G 6 atque R 7 uerumrq.\' Bz est om. B quod ex quo ortum, ipsum autem quo ait spurium esse uult Heumannus, sed cf. pag. 243, 9 8 obedienti P, oboedienti V 9 natura Bl (corr. B3) G prodeesse B 10 natura G 11 dispoliat GH 12 ac] a G subueniri PV 13 iis edd., his C et] ac H putawt P sapientjjs P 15 utrumne. (c er.) P 16 ι̃|p[r]udentes JBl 17 quod] et quod H quod exposcit — si aliquis om. R igni — mergatur om. R 18 oprimatur G num] non Bl (corr. B3) P, idem fuisse uid. in G 19 homines (ante esse) B1, corr. B2 20 huiusmodi G 21 homines Bl (corr. Brj G fortes Bl (corr. B2) G dicunt BG in dicunt desinit codicis G pag. 136 (71) 22 [casibu] TP quia om. m. 1, quae s. l. m. 3, in qui corr. eadem man. B, qui R, qui* (a er.) P hominu H )
illos enim quos periculo subripiunt sperant sibi gratiam relaturos, egentes autem quia non sperant, perire arbitrantur quidquid eiusmodi hominibus inpertiant.
hinc est illa Plauti detestanda sententia:
- male meretur qui mendico dat quod edat:
- nam et illut quod dat perit et illi producit uitam
- ad miseriam
.
at enim poeta fortasse pro persona locutus est. quid? Marcus Tullius in suis officialibus libris nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? sic enim dixit: largitioque quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. ita benignitate benignitas tollitur: qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.