Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nihil est enim, ut ait orator, opere et manu factum quod non conficiat et consumat uetustas. at haec iustitia et lenitas florescet cottidie magis.
illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur — aliquid enim praestant hominibus et prosunt — sed non est illa uera et iusta largitio. beneficentia enim nulla est ubicumque necessitas non est.
perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus aut cum faenore redit, et beneficentia non erit. quod etsi gratum est iis quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur.
unum igitur certum et aerum liberalitatis officium est egentes atque inutiles alere.
Haec est illa perfecta iustitia quae custodit humanam de qua philosophi locuntur societatem, hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit.
tenendum est igitur omni modo ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino: huius enim operis et officii merces a deo est expectanda solo. nam si ab homine expectes, iam non humanitas erit illa, sed beneficii faeneratio, nec potest uideri [*](AUCTORES 1] Cic. pro Marcell. 4, 11. ) [*](BRHPVJ 1 certa ut uid. B1, in ras. corr. B* uoluptate H **ipsa (et ? er.) B 2 operwe B1, operae V non] non aliquando codd. Cic. paene omnes ad H 3 haeto J33 iustitia tma,gis (ma m. 3) omissis uerbis et lenitas florescet cottidie m. 1, florescat cotidie s. I. add. m. 3 B at haec tua iustitia et lenitas animi codd. Cic. paene omnes 4 florescit codd. quidam Cic. cotidie HPV tribulibus suis] indigentibus suis amicis B 5 aut clientibus] audientibus V largiuntur ? Heumannus 6 non] nec Heumannus et om. R legitio Pl, corr. PJ 7 beneficientia BH, benefitirentila PJ, beneficia V est (post nulla) om. R 8 quicquid part. ras. ex quicquam P 9 facinore B, fenore RP reddit B beneficientia BH, benefiti\'enti\'a P1 et beneficentia non erit glossema uidetur Heumanno ret\'si P 10 iis R, his cett. (nisi quod his ex hi P\') 11 an sequetur ? 12 liberatatis B* 13 humanam] humanam uitani B 14 locuuntur BI, loqu*ntur sic Bs, locuntur RP, loquuntur HV 16 uoluntatem Bl, corr. Bs 17 iustiam R tenenda B 18 ad B\', corr. B1 19 officiril B1 20 expectanda est H expetenda P1 (in ras. corr. P\') V 21 fweneratio B3, feneratio PV \' )
item deus praecipit ut si quando cenam parauerimus, eos in conuictum adhibeamus qui reuocare non possint et uicem reddere, ut omnis actus uitae nostrae non careat misericordiae munere.
nec tamen quisquam interdictum sibi putet aut communione cum amicis aut caritate cum proximis, sed notum nobis deus fecit quod sit uerum et iustum opus: ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illut ad hominem, hoc ad deum pertinere.
praecipua igitur uirtus hospitalitas, quod philosophi quoque aiunt, sed eam detorquent a uera iustitia et ad commodum rapiunt. recte inquit Cicero a Theophrasto est laudata hospitalitas. est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domus hominum inlustrium hospitibus inlustribus.