Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nihil est enim, ut ait orator, opere et manu factum quod non conficiat et consumat uetustas. at haec iustitia et lenitas florescet cottidie magis.
illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur — aliquid enim praestant hominibus et prosunt — sed non est illa uera et iusta largitio. beneficentia enim nulla est ubicumque necessitas non est.
perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus aut cum faenore redit, et beneficentia non erit. quod etsi gratum est iis quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur.
unum igitur certum et aerum liberalitatis officium est egentes atque inutiles alere.
Haec est illa perfecta iustitia quae custodit humanam de qua philosophi locuntur societatem, hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit.