Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora ciuibus suis exhibent munera, ii scilicet qui publicis operibus extructis memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte: bona sua in terra sepeliunt, quia nec memoria quicquam mortuis confert nec opera eorum sempiterna sunt, siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt aut fortuito consumuntur incendio aut hostili aliquo impetu diruuntur [*](B(G)RHPV] 1 nolunt C, uolunt edd., sed uerba quia — nolunt causam. continent cur patrimonia sua effundant; cf. sine damno suo et maximis suis damnis patrimo P1 (corr. P2) V fragiliw B7, firjagilia PJ 2 consequarnltur B7, adsequantur R 3 iis R, his cett. in populari leui deainit codicis G pag. 137 (153), sequitur pag. 138 (154) ter scripta, in qua nihil legi poterat 4 extoibendis B2, in exhibendis R 5 dementes] dementes esse Heumannus 6 retl (ante nemo) B2 7 Lati*que (m ante q er.) P ut] quid PV uolumtas R rcaducal B3 ureuis BM 9 offunduntur V \'si non est1 PJ 10 liuidi BI, libidilii1 corr. B2, libidine H *ut (a er.) P etiam (exp. m. 3) B, iam RP 11 conparauerint (i ras. ex u) B, conparauer V aderol (e in ras. ex o ? et o s. 1. m. 2) P placuerint edd. 12 quamqua H adsequantur B, adsecuntur f-quuntur HV) RHPV; conparauerint; aut si adeo - adsequuutur edd. 13 si RH superuas R 14 et om. R 15 exrMbent BW ii edd., hi HPV, om. BR 16 memoria R nominisaequent Bx, nominisuoqu\'a\'e\'ru\'nt B3 17 sepe*liunt (1 er.) B quia om. R 18 immortuis R conferie,t B1 opera. (m er.) B 19 et] aut Bl, *et B3 currunt BI, corr. B2 20 fortuitu P consummuntur PF dirruntur R, diriuntur\' P1, corr. P3 )

524
aut certe uetustate ipsa dissoluta labuntur.

nihil est enim, ut ait orator, opere et manu factum quod non conficiat et consumat uetustas. at haec iustitia et lenitas florescet cottidie magis.

illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur — aliquid enim praestant hominibus et prosunt — sed non est illa uera et iusta largitio. beneficentia enim nulla est ubicumque necessitas non est.

perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus aut cum faenore redit, et beneficentia non erit. quod etsi gratum est iis quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur.

unum igitur certum et aerum liberalitatis officium est egentes atque inutiles alere.

Haec est illa perfecta iustitia quae custodit humanam de qua philosophi locuntur societatem, hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit.