Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
foue quantum in te est et animas hominum ne extinguantur humanitate sustenta. qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit.
uerum isti quia neque naturam retinent neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt et in id quod maxime canent incidunt, ut quidquid largiuntur aut pereat omnino aut ad tempus breuissimum prosit.