Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid personas eligis? quid membra inspicis? pro homine tibi habendus est quisquis ideo precatur, quia te hominem putet.
abice umbras illas imaginesque iustitiae atque ipsa ueram et expressam tene. largire caecis debilibus claudis destitutis; quibus nisi largiare moriendum est. inutiles sunt hominibus, sed utiles deo, qui eos retinet in uita, qui spiritu donat, qui luce dignatur.
foue quantum in te est et animas hominum ne extinguantur humanitate sustenta. qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit.
uerum isti quia neque naturam retinent neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt et in id quod maxime canent incidunt, ut quidquid largiuntur aut pereat omnino aut ad tempus breuissimum prosit.
nam qui exiguam stipem miseris negant, qui(a) conseruare humanitatem sine damno suo [*](AUCTORES 2 s. si uirtus — expetenda est] de legg. I 18,48: ergo item — expetitur. 7] cf. pag. 504, 8. ) [*](EXPILATORES 12 qui — occidit] Prouerb. 66 (Publil. Syr. ed. Woelfflin pag. 100). ) [*](B(G)RHPV] 1 dilicias H subueniunt P1 (tcrt. u part. ras. in e corr. P3) V 2 per se codd. Cic. dicis edd., dicitis C expeitenda P 3 iustitia ( nt. 2) B 4 tuo] suo Bl (corr. B3) RH aestimas RH et ei H tribues R, tribuis H a om. R 5 menbra Y 6 idreło PJ> do V qui R 7 pute*t (n er.) B imaginasque Pl, corr. P3 9 quiinus bus] quis R largiare — est] largiaremuiuendumest finus m. 2) B largire H 10 utile*s* (e et t er.) B qui — donat] qui eis (i ex o m. 2) ** (in er.) uita (~ m. 2) qui spiritu (~ m. 2) donat B 11 spiritum H foue — animas] fouere quantum tibi est et (et in ras. ex ei ? m. 3) animas B 12 et om. R humanitati Bx, corr. Bl sostenta Bx, corr. B\' 13 succurre porituro R succurrit BR 14 neque om. R natura B retinent Bx (reifeuent Bz) P7, rei tenent PIH, rei non tenent R, reitenetot V 15 sJt. P1 \'perdunt1 P1 16 iucidunt] incurrunt H iut B* quidquid (alt. i ex 0) R \'a\'ut (ante pereaty B3 17 a tempus R 18 negawt B3 quia scripsi, qui C edd.; quod si retinetur, uolunt scribenbendum est humanitate R sine] nisi H damn*o (a er.) B )
quid enim dicendum est de iis qui populari leuitate ducti uel magnis urbibus suffecturas opes exhibendis muneribus inpendunt, nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo quod et ipsi perdant et nemo eorum quibus praestatur accipiat?