Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si uirtus mercedem non exigit, si propter se, ut dicis, expetenda est, ergo iustitiam matrem principemque uirtutum suo pretio, non tuo commodo aestima, ei potissimum tribue a quo nihil speres.
quid personas eligis? quid membra inspicis? pro homine tibi habendus est quisquis ideo precatur, quia te hominem putet.
abice umbras illas imaginesque iustitiae atque ipsa ueram et expressam tene. largire caecis debilibus claudis destitutis; quibus nisi largiare moriendum est. inutiles sunt hominibus, sed utiles deo, qui eos retinet in uita, qui spiritu donat, qui luce dignatur.
foue quantum in te est et animas hominum ne extinguantur humanitate sustenta. qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit.