Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod cum intellegeret inhumanum esse ac nefarium, mox alio capite quasi actus paenitentia sic ait: nonnumquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum et saepe idoneis hominibus egentibus de re far miliari inpertiendum. quid est idoneis?
nempe iis qui restituere ac referre gratiam possint. si nunc Cicero uiueret, exclamarem profecto: hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a uera iustitia eamque uno uerbo sustulisti, cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es.
non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest non idoneis. id enim iuste, id pie, id humane fit. quod sine spe recipiendi feceris. haec est uera illa et germana iustitia, cuius solidam et expressam effigiem nullam tenere uos dicis.
ipse pluribus locis clamas mercennariam non esse uirtutem faterisque in libris legum tuarum liberalitatem gratuitam esse his uerbis: nec est dubium quin is qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur. cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias?
te igitur auctore ac praeceptore iustitiae quisquis idoneus non erit, nuditate siti fame conficietur nec homines copiosi et [*](AUCTORES 5] de off. II 15, 54. 15 s.] cf. pag. 504,6. 17 pluribus locis] de legg. I 18, 48; cf. p. Arch. 11, 28; p. Mil. 35, 96. 19] de legg. I 18, 48. ) [*](B(G)RHPV] 2 familiarem om. P1 (add. P2) V 6 nec hoc - repudiandum om. P1 (in inf. mg. add. P2) V repudiandum] refutandum est B; repudiandum est codd. Cic. 7 egentibus] indigentibus codd. Cic. 8 quid] quidem B3 iis RP3, is P1, his BHV 9 re**stituere (si er.) P uuuc] non P1, corr. P2 10 hic hic] nihil Bl, expunx. B\', corr. B3 Marce] m** (~ m. 2, en er.) P 12 officia et utilitatem B 13 potest] poetae BJ, potis B3, pote R 14 id pie] inpie B\', corr. B2 16 eftigiam Bl, corr. B1 17 mercenariam R 18 tuarum] istarum B 19 qujnj H2 *is (h er.) B, iis R, iLs H2 benignusue codd. Gic. 21 potius om. H mercedem postea B 22 auctore P2 ac] aut B 23 soiti P configitur Bx, corr. B3, confietur P1 (corr. P2) V hinc fere incepit codicis G pag. 197 (153) ter scripta, cuius in uerss. 3-12 et 26-31 perpauca legi poterant cupiosi H )