Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod cum intellegeret inhumanum esse ac nefarium, mox alio capite quasi actus paenitentia sic ait: nonnumquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum et saepe idoneis hominibus egentibus de re far miliari inpertiendum. quid est idoneis?

nempe iis qui restituere ac referre gratiam possint. si nunc Cicero uiueret, exclamarem profecto: hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a uera iustitia eamque uno uerbo sustulisti, cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es.