Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Conseruanda est igitur humanitas, si homines recte dici uelimus. id autem ipsum, conseruare humanitatem, quid aliut est quam diligere hominem, quia homo sit et idem quod nos sumus?

-discordia igitur ac dissensio non est secundum hominis rationem uerumque illut est Ciceronis, quod ait hominem naturae oboedientem homini nocere non posse. ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est.

quod qui non facit, hominis se appellatione despoliat, quia humanitatis officium est necessitati hominis ac periculo subuenire.

quaero igitur ab iis qui flecti et misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia conprehensus auxilium sibi armati hominis inploret, utrumne succurrendum putent an minime. non sunt tam inpudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas.

item, si aliquis circumueniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari. non sint ipsi homines, si putent — nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus —, immo uero et hominis et fortis uiri esse dicent seruare periturum.