Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque non errat Lucretius, cum dicit:
- denique caelesti sumus omnes semine oriundi,
- omnibus ille idem pater est
.
ergo pro beluis inmanibus sunt habendi qui homini nocent, qui contra IUS humanitatis et fas omne spoliant cruciant occidunt exterminant. ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos deus malum numquam facere, semper bonum.