Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nulla igitur in principio facta est eiusmodi congregatio nec umquam fuisse [*](AUCTORES § 18-22] cf. Cic. do rep. I 25, 39. ) [*](BRHPV] 1 (o) miseros malim miseras B miseros atque miserabilos om. H qui] aut qui H suam om.\' H 2 mandauerunt B\', corr. B3 uiderint H 3 uel conueniendi uel inuicem om. H conueniendi (o ex u m. 3, pr. n ras. ex m) P uel inuicem adpetendi om. R 4 pericula B uel mali cauendi om. H ciuilia H et] uel R 5 tamen scripsi, autem C (eadem permutatio est pag. 391, 7; 448, 8), eicit Heumannus; ipsos aut Heusingerus, Emendat. pag. 99 ipsos] istos R, om. H existimauerunt BH admoueri P00 6 discedere RVae 7 fuisse om. B 8 comdissent H 9 aliis om. P1 (s. I. P2) V 10 causa. (m er.) B ipsa. (m er.) B humanitate* (m er.) B 11 itaque] ideoque Heumannus hominis Bl, hominu corr. B3 12 rsolitudineJ sic B3 societati\'s P3 14 igitur utrumque] igitrumque R repugnatus B1, repugnatur B1 15 sed] et B 16 sint P e] e* (x ? er.) B, et PV; post et s. I. in m. 1 uel 2, nunc erasum, terra del. m. 3 P 17 dracones Bcorr. B2 rdentibusl P2 perseminati P1, corr. Ps fuerunt (exp. m. 3) P 18 factus H fictus] fictus est RPV 19 eadem scilicet] ea H post rursus eras. cum ut uid. B 20 di*luuium (1 er.) B 21 congregati[o] P1 )
fingamus tamen illa uera esse quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus.
si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis inbecillitatem suam tuerentur, succurrendum est igitur homini qui egeat auxilio.
cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint., foedus illut a principio sui ortus inter homines tutum aut uiolare aut non conseruare summum nefas putandum est.
nam qui se a praestando auxilio remouet, etiam ab accipiendo remoueat necesse est, quia nullius opera indigere se putat qui alteri suam denegat.
huic uero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more uiuendum est. quod si fieri non potest, retinendum igitur omni modo uinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest uiuere. retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere.