Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt, sed alii eos homines qui sint ex terra primitus nati, cum per siluas et campos erraticam degerent uitam, nec ullo inter se sermonis aut iuris uinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant.
tum eos qui aut laniati effugerant aut laniari proximos uiderant, admonitos periculi sui ad alios homines decucurrisse, praesidium inplorasse et primo nutibus uoluntatem suam significasse, deinde sermonis initia temptasse ac singulis quibusque rebus nomina inprimendo paulatim loquendi perfecisse rationem.
cum autem multitudinem ipsam uiderent contra bestias esse tutandam, oppida etiam coepisse munire, ut uel quietem noctis tutam sibi facerent uel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed obiectis aggeribus arcerent.
o ingenia hominibus indigna, quae has ineptias protulerunt, [*](dUCTORES § 13—17] locum ad Ciceronis de re publica libr. I (c. 25, 40) rettulit Maius, e Lucretio petitum esse ostendit Orellius. 5 s. (— nati)] cf. Lucr. V 805 ss. 6-9 (— haberent)] cf. ibid. 931-987. 9-15] cf. ibid. 988-998. 1022 s. 1028-1090. 16 oppida - munire) cf. ibid. 1105 ss. ) [*](B(G)RHPVJ 1 esse om. G 2 inhumane (a s. I. er.) B 3 error] t ergo B1, corr. B1 4 putant urbis] putandumbis (t add. m. 2) sic R condendae (pr. d ex c m. 3) P 5 ali BG hominis R sunt H 6 siluos V erraticiam H 7 sermonis (i ex e m. 2) P 8 herbas (s ex m) B3, erbam V caibiLibus B3 speluuc\'h\'as V et antra] ut[erẽ]|tur (ere m. 2) rantral (add. m. 3) B 9 fortiores P1, corr. P3 10 commorant P1 (corr.P2) V lan[i]ati B1 effugerent PV 11 [de]c[urr]isse G, decurrisse R 12 primo (i ex e m. 3) P uoluntateiji P 14 inpremendo Bl, corr. B2, iuponendo codd. recent. et edd. 15 post autem add. nec P\' 16 tutandam JB3, tutandum BI, tutam RV, tuttam H, tufam (rtI m. 2, m exp. m. 1) P; cf. Addenda oppidum Bl, corr. B* 17 quietam R ut om. RH incursionis Bl, corr. B7 18 [non] (add. m. 3) inpugnando P 19 rhasl B3 inertias B\', corr. B* in (illept)[i]as <pro)[t](ul)[e] desinit codicis G pag. 133 (27), sequitur pag. 134 (28), in qua nihil legi poterat malim protulerint )
qui cum uiderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem uel conueniendi uel inuicem adpetendi uel periculi fugiendi uel mali cauendi uel cubilia sibi et latibula parandi, homines tamen ipsos existimauerint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cauere, quid facere deberent, aut numquam conuenturos inter se fuisse nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent.