Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nihil enim sancta et singularis illa maiestas aliut ab homine desiderat quam solam innocentiam: quam si quis obtulerit deo, satis pie, satis religiose litabit.
omnes autem [*](EPITOME 7—9] c. 53, 1. 16-18] c. 53, 3 quid - sanctus. 18-480, 9] c. 53, 1. ) [*](EXPILATORES § 5ss.; c. 2 passim] cf. Orientium, commonit. I 65-88 (ad uers. 68 cf. Lact. pag. 480, 5: quicquid eqs.). ) [*](BRHSPYj 4 suffragante V 5 scientia BV, conscientia RH, scientiam SP edd. conl. II 3, 25, sed cf. III 13, 12 ad quam — sufficit; V 4,1 stimulatus - deo fides (~~ add. et s exp. m. 3) P et (ante ipsej om. P 6 scire P 8 rutl B3 quo uel H 9 deum — officium in inf. mg. add. B3 eo quo V 10 et om. P omnis fi ex e m. 3) P constet Bl, corr. B3 11 ficti (8. I. n er., quod add. m. 2) B 12 anaxargo\'ras P2 13 dominum B, post dm uerba sed ut artifice repetita del. V pura et] putaret H 14 ingenii (1 final. ex o ? m. 3) B mediocritatis BI, corr. B3, mediocritate* (m er.) P dejenderimus H 16 If/ singularis (in ? er.) P rab1 P1 18 piae P1, corr. P3 litauit BH )
quin etiam sacras dapes apparant et exquisitas epulas quasi aliquid inde libaturis offerunt. quidquid aspectu rarum, quidquid opere aut odore pretiosum est, haec grata esse diis suis non ex aliqua diuinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus iudicant nec intellegunt terrenis opibus deum non indigere. nihil enim sapiunt nisi terram bonaque et mala solius corporis sensu ac uoluptate perpendunt.
huius arbitrio ut religionem ponderant, sic totius uitae suae acta disponunt. et quoniam se semel a caeli contemplatione auerterunt sensumque illum caelestem corpori mancipauerunt, libidinibus frena permittunt tamquam secum ablaturi uoluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat.