Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
uenio nunc ad id quod est summum operis huius et maximum, ut doceam quo ritu quoue sacrificio deum coli oporteat. id enim est hominis officium in eoque solo summa rerum et omnis beatae uitae ratio consistit, quandoquidem propterea ficti et inspirati ab eo sumus, non ut caelum uideremus et sόlem, quod Anaxagoras putauit, sed ut artificem solis et caeli deum pura et integra. mente coleremus.
quamuis autem praecedentibus libris pro ingenii mediocritate defenderim ueritatem, tamen ex ritu quoque ipso elucere uel maxime potest.