Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam sicut in secundo libro docuimus, caeli ratio in animo, terrae autem in corpore est. qui bona neclegunt animi, corporis adpetunt, in tenebris ac morte uersantur, quae sunt terrae atque corporis, quia uita et lumen a caelo est. cuius quoniam expertes sunt corpori seruiendo, longe absunt ab intellectu rerum diuinarum.

eadem miseros ubique caecitas premit. sicut enim qui sit uerus deus, ita qui sit uerus cultus ignorant.