Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ergo tamquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur et tollere grauesque sibi putant, tamquam uita eorum coarguatur.

cur enim sint aliqui intempestiue boni, qui corruptis moribus publicis conuicium bene uiuendo faciant? cur non omnes sint aeque mali rapaces inpudici adulteri periuri cupidi fraudulenti? quin potius auferantur quibus coram male uiuere pudet, qui peccantium frontem etsi non uerbis, quia tacent, tamen ipso uitae genere dissimili feriunt et uerberant. castigare enim uidetur quicumque dissentit.