Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed et Lucilius tenebrosam istam uitam circumscripte breuiterque depinxit his uersibus:
[*](AUCTORES 8 ss.] ex libr. incert. frg. IV. ) [*](B(G)RHSPV] 1 plurima BH iis R, his cett. 2 et] ac S malim tanta (uitia), Hartelius (portenta) coni. est om. H et] ut eras. B 3 ergo B 4 sinecę V sumat in manum B 5 sumant V morum] mirum B\', corr. B3, manu H 6 insectator recepi ex accusator et insectator R, accusator cett., quod glossema esse et memoria codicis R prodit et locus Quintiliani inst. X1,129 (Seneca) egregius tamen uitiorum insectator a Buenemanno indicatus; cf. Addenda ad pag. 58, 3 s.; 402, 15 lucillius P 7 circumscribit H breuiterrq.1B, et breuiterque H uerbis BSP a [S](ibus)[nune] incipit codicis G pag. 101 (97), cuius in uerss. 1-5 perpauca agnoscebantur 8 a mani V Baehrensius (frg. 9), a mane BRS, amant H, amem P, in G (a)[m](ane), nihil certi festo] fert n\', corr. B3, [fj .. [t]l, post f 2 litt. plane euanuerunt fort. er, ut fuerit fert, sed cum post t in fine uersus minutum o fuisse possit, fort. etiam festo scriptum fuit, G adque P atque profesto om. H profesto — populusque om. Bs, adque (hoc, quamquam atque iam m. 1 scripserat, in inf mg. repetiit m. 3) profesto totos item pariterque die populosque in inf. mg. add. B3 profesto totus] profestotus P 9 totus item] toto itidem Janus Dousa pariterque die] pariter quidem R dies HV populosque H patresqu*e (a er.) B pariter populus, plebesque patresque Baehrensius 10 iacturae Bl, corr. B3, (ia)[ctu] ..., post ctu 3, uix 4 litt. euanuerunt, G indi (alt. i ex u) B2, indo P foro se R, forum se B, foros H, fori se S, forus se P, forus sa V omne P onusquam R 11 adque B, [at](que) G idem HSP, eidem Y omnersl P2, r i dedere - caute] dedareet[i]rlqueauadereutcautae B\', dedaretaterjqueeuadereutcaut*e B2, dedaret in dederet corr. B3 de*dere H 12 dolos:a Bl, dolos*,* B1, dolo H 13 blandiri S 14 si in ras. ex eodem si aut ei B3)
- nunc uero a mani ad noctem, festo atque profesto,
- totus item pariterque die populusque patresque
- iactare indu foro se omnes, decedere nusquam,
- uni se atque eidem studio omnes dedere et arti,
- uerba dare ut caute possint, pugnare dolose;
- blanditia certare, bonum simulare uirum se;
- insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes
.
nostro autem populo quid horum potest obici, cuius omnis religio est sine scelere ac sine macula uiuere?
cum igitur uideant se ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliut operari nisi aecum et bonum, poterant, si quid saperent, ex hoc intellegere et illos qui bonum faciunt pios esse et se inpios qui nefanda committunt.
neque enim fieri potest ut : qui in omnibus uitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est:
inpietas enim suscepta in eo quod est summum per cetera uniuersa sequeretur. aeque fieri non potest ut ipsi qui errant in omni uita, non et in religione fallantur, quoniam pietas in summo regulam tenens tenorem suum seruaret in ceteris. ita fit ut in utraque parte de condicione rerum quae geruntur qualis sit summa ipsa noscatur.
Operae pretium est cognoscere illorum pietatem, ut ex ns quae clementer ac pie faciunt possit intellegi, qualia sint quae ab iis contra iura pietatis geruntur.
ac ne quem uidear inclementer incessere, aliquam mihi personam poeticam sumam, quae sit uel maximum pietatis exemplum.
aput Maronem rex ille,
quae nobis documenta iustitiae protulit? [*](AUGTORES 20 ss.] Aen. I 544 s. ) [*](B(G)RHSPV] 3 se B, et se cett. ac] et H; an recte et se et suos H? genere S 4 aequum HSPV quit B 5 reslse B* et se om. P 8 errent] errant B1, corr. B2 10 sequeretur] quaereretur B, se sequitur P aeque] atquin B, eaque H, eoque P ut ipsi qui errant in om. P qui errant ut ipsi Y 11 religione Y 12 seruat P; seruat et Heusingcrus 13 fuit H utrasque partos H gerunt V 14 nascatur Hac 15 operwe B*, opere RHPV illarum B pietate H 16 iis R, his cett. a Possit incipit codicis G pag. 102 (98) paene tota lecta sunt H 17 iis R, his cett. iure P ne quem] neq; S quem (e ex a) B uideam Bx, corr. B1, uider sic R 18 inclementer om. R post inclementer s. I. arguere et B3 lacessere (la ex in) BiG, arguere V, incessere atq: a re H summam P )
- quo iustior alter
- nec pietate fuit nec bello maior et armis,
- uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
- inferias, caeso sparsurus sanguine flammas.
quid potest hac pietate ... clementius, quam mortuis humanas uictimas immolare et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere?
sed fortasse hoc non ipsius uitium fuerit, sed : poetae, qui insignem pietate uirum insigni scelere foedauerit. ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? ecce pius Aeneas
- Sulmone creatos
- quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Ufens,
- uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris
- captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.
cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo uinctos homines ad immolationem mittebat:
cum uiuos quos habebat in potestate uice pecudum iuberet [*](AUCTORES 1 s.] ibid. XI 81 s. 6] ibid. I 10. 9 ss.] ibid. X 516 ss. 15] ibid. XI 111. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 uinxerant H posterga GHV cum codd. Vergili yc ap. Ribbeckium quas B1 (corr. B7) G 2 caesos BGP sparsuros BG cum codd. Yerg. bc flammam codd. Verg. Ry 3 potest] potest esse P, sine dubio e coniectura, fort. recta frac S21 post pietate hoc iustius (cf. pag. 429, 23) esse (uel omittendum, cf. P), quid uideri excidisse significaui secutus Oolumbum, not. in libr. de mortibus persecut. c. 31, 5 conicientem quid potest esse hac pietate inclementius, quid dementius quam mortuis; an clementius ((esse), quid iustius)? in quo inclementius et iniustius Thilo; quid potest esse hac pietate clementius quam retinet Buenemannus in hac pietate interpretaim, quam delet Heumannus; cf.Addenda mortuus H humanas om. R 4 [igne] G cruore H homine V 5 pascere] spargere P uitio B1, uitiu corr. B3, (uiti)[o] G 6 insignem] illum insignem RS insigna sic H 7 0 RS fort. e coniectura (cf. pag. 69, 5), om. rell. quem G laudas] uindicasti H, laudes pac, corr. m.1 ? 8 ecce ut uid. BI, cum corr. B7, tum B3 9 subnone S, sulmone (1 ras. ex b) V 10 totidem om. P educat — uiuentis] educatu fensui uentis V ufens (f ex t m. 2 ?) P 11 uiuentes P cod. Verg. b rapiat H 12 captiuosque BarG 13 homines om. H 14 mittebat ex mitteret P 15 e*quidem (t er.) B, eo quidem P let Slf uiuis (alt. i ras. ex u) V 16 habebant G pecudum uice P pecodum V)
- equidem et uiuis concedere uellem,
sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua: qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illut ipsum quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti; uidelicet ob hoc unum pius uocatur, quod patrem dilexit.
quid quod bonus Aeneas haut aspernanda precantis trucidauit? adiuratus enim per eundem patrem et spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit furiis accensus et ira.
quisquamne igitur hunc putet aliquid in se uirtutis habuisse, qui et furore tamquam stipula exarserit et manium patris per quem rogabatur oblitus iram frenare non quiuerit? nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit.