Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

fingamus hanc interim non esse iustitiam quam nos sequimur: quomodo si illa uenerit quam ueram putant, eam recipient? qui laniant et occidunt eos quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta, cum si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non ueniret: cui nulla fuit alia causa linquendi terram quam humani cruoris effusio.

quanto magis, cum pios interficiant et ipsos iustitiae sectatores pro hostibus ducant, immo uero plus quam pro hostibus? quibus utique, cum animas eorum et opes et liberos ferro et igni adpetant, tamen parcitur uictis et est locus inter arma clementiae, aut si adeo saeuiri placuit, nihil plus in eos fit quam ut occidantur uel in seruitutem abducantur.