Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uexant ergo et exquisitis poenarum generibus excruciant parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus inludat.

si qui autem doloris uel mortis metu uel suapte perfidia caeleste sacramentum deseruerint et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant et honoribus mact.ant, ut eorum exemplo ceteros inliciant.

qui autem magni aestimauerint fidem cultoresque se dei non abnegauerint, in eos uero totis carnificinae suae uiribus, ueluti sanguinem sitiant, incumbunt et desperatos uocant, quia corpori suo minime parcunt: quasi quicquam desperatius esse possit quam torquere ac dilaniare eum quem scias esse innocentem.

adeo nec pudor ullus aput eos superest a quibus abest omnis humanitas et retorquent in homines iustos conuicia sibi congruentia.