Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nonnumquam tamen sentiunt se malos esse et ueterum saeculorum statum laudant et de suis moribus meritisque coniectant abesse iustitiam: quam obuersantem oculis suis non tantum non suscipiunt nec adgnoscunt, uerum etiam uiolenter oderunt et persecuntur et exterminare contendunt.

fingamus hanc interim non esse iustitiam quam nos sequimur: quomodo si illa uenerit quam ueram putant, eam recipient? qui laniant et occidunt eos quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta, cum si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non ueniret: cui nulla fuit alia causa linquendi terram quam humani cruoris effusio.