Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem dei coniuraretur, si ab uniuersis fierent quae unus noster populus operatur. quam beatus esset quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo et pietas et pax et innocentia et aequitas et temperantia et fides moraretur!

demque ad regendos homines non opus esset tam multis et tam uariis legibus, cum ad perfectam innocentiam dei lex una [*](AUCTORES 9 s.] Cic. de off. I 21, 70: si contenti sint et suo et paruo. ) [*](BRHSPl7 J sint H, sunt om. S quam fas est] fas H 2 a om. R 3 initis V solum Bl, corr. B3 deus om. S 4 eit P3 dei filios se B, dei se filios R 5 ininuiolabili P 6 copulatis (0 ex u) R \'insidie cum scirent\' P2 7 dei H praepararit R Heumannus, praepararent H clamdestina Bl, corr. B3, clandestinata S, andestina P 8 praeuidet V 9 et] nec H rapina H et (ante suo) eras. S et (ante paruo) om. RS et paruo om. H essent BRH 10 utj et ut P et (ante aeterna) om. S praeferrentur H 12 si* (c er.) S 13 feminas H 14 quaerant H 15 cum om. H 16 non habentibus om. H alt. non] nec B non essent om. H igitur] mutua B 17 *oin*nibus (h et i er.) V lege HS 18 coniurarent Bl, corr. B3 19 humarum P 21 et (ante aequitas) otn. B moraretur] dominaretur Heumannus 22 esset om. Bl, est add. B-, esset 8. 1. corr. B3, essent R 23 tam uariis] tantis H )

423
sufficeret, neque carceribus neque gladiis praesidum neque terrore poenarum, cum praeceptorum caelestium salubritas humanis pectoribus infusa ultro ad iustitiae opera homines erudiret. nunc autem mali sunt ignoratione recti ac boni.