Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi solus deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se dei filios esse ideoque diuinae necessitudinis sacro et inuiolabili uinculo copulatos, nullae fierent insidiae, cum scirent cuiusmodi poenas deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera et ipsas etiam cogitationes peruidet, non essent fraudes et rapinae, si deo praecipiente didicissent et suo et paruo esse contenti, ut fragilibus et caducis solida et aeterna praeferrent,
non essent adulteria et stupra et mulierum prostitutiones, si esset omnibus notum damnari a deo quidquid adpetitur ultra generandi cupiditatem, nec feminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut uictum sibi obscenissimum quaerat, cum et mares libidinem continerent et habentium pia et religiosa conlatio non habentibus subueniret:
non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem dei coniuraretur, si ab uniuersis fierent quae unus noster populus operatur. quam beatus esset quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo et pietas et pax et innocentia et aequitas et temperantia et fides moraretur!