Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi solus deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se dei filios esse ideoque diuinae necessitudinis sacro et inuiolabili uinculo copulatos, nullae fierent insidiae, cum scirent cuiusmodi poenas deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera et ipsas etiam cogitationes peruidet, non essent fraudes et rapinae, si deo praecipiente didicissent et suo et paruo esse contenti, ut fragilibus et caducis solida et aeterna praeferrent,
non essent adulteria et stupra et mulierum prostitutiones, si esset omnibus notum damnari a deo quidquid adpetitur ultra generandi cupiditatem, nec feminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut uictum sibi obscenissimum quaerat, cum et mares libidinem continerent et habentium pia et religiosa conlatio non habentibus subueniret:
non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem dei coniuraretur, si ab uniuersis fierent quae unus noster populus operatur. quam beatus esset quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo et pietas et pax et innocentia et aequitas et temperantia et fides moraretur!
demque ad regendos homines non opus esset tam multis et tam uariis legibus, cum ad perfectam innocentiam dei lex una [*](AUCTORES 9 s.] Cic. de off. I 21, 70: si contenti sint et suo et paruo. ) [*](BRHSPl7 J sint H, sunt om. S quam fas est] fas H 2 a om. R 3 initis V solum Bl, corr. B3 deus om. S 4 eit P3 dei filios se B, dei se filios R 5 ininuiolabili P 6 copulatis (0 ex u) R \'insidie cum scirent\' P2 7 dei H praepararit R Heumannus, praepararent H clamdestina Bl, corr. B3, clandestinata S, andestina P 8 praeuidet V 9 et] nec H rapina H et (ante suo) eras. S et (ante paruo) om. RS et paruo om. H essent BRH 10 utj et ut P et (ante aeterna) om. S praeferrentur H 12 si* (c er.) S 13 feminas H 14 quaerant H 15 cum om. H 16 non habentibus om. H alt. non] nec B non essent om. H igitur] mutua B 17 *oin*nibus (h et i er.) V lege HS 18 coniurarent Bl, corr. B3 19 humarum P 21 et (ante aequitas) otn. B moraretur] dominaretur Heumannus 22 esset om. Bl, est add. B-, esset 8. 1. corr. B3, essent R 23 tam uariis] tantis H )
quod quidem Cicero uidit. disputans enim de legibus sicut una inquit eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur, sic omnes homines inter se natura confusi prauitate dissentiunt neque se intellegunt esse consanguineos et subiectos omnes sub unam eandemque tutelam: quod si teneretur, deorum profecto uitam homines uiuerent.