Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
estote aequi ac boni, et sequetur uos sua sponte iustitia quam quaeritis. deponite omnem malam cogitationem de cordibus uestris, et statim uobis tempus illut aureum reuertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si deum uerum colere coeperitis.
uos autem manente cultu deorum iustitiam desideratis m terra, quod fieri nullo pacto potest. sed ne tum quidem potuit, cum putatis, quia nondum natis diis istis quos inpie colitis necesse est unius dei cultum fuisse per terram, eius scilicet qui execratur malitiam exigitque bonitatem, cuius templum est non lapides aut lutum, sed homo ipse, qui figuram dei gestat: quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis uirtutum muneribus ornatur.