Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Qui ergo putant iustum esse neminem, ante oculos habent iustitiam, sed eam nolunt cernere. quid est enim cur illam uel in carminibus uel in omni sermone describant conquerentes eius absentiam, cum sit facillimum bonos esse, si uelint?

quid nobis inanem iustitiam depingitis et optatis cadere de caelo tamquam in aliquo simulacro figuratam? ecce in conspectu uestro est: suscipite si potestis eamque in domicilio uestri pectoris conlocate, nec difficile aut alienum a temporibus existimetis.

estote aequi ac boni, et sequetur uos sua sponte iustitia quam quaeritis. deponite omnem malam cogitationem de cordibus uestris, et statim uobis tempus illut aureum reuertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si deum uerum colere coeperitis.