Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid mirum si omnis multitudo insolito metu pressa in unius adulationem concesserat? hunc uenerabantur, huic honorem maximum deferebant.
et quoniam mores ac uitia regis imitari genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent.
sic adsidua imitatione corrupti diuinum fas reliquerunt et paulatim male uiuendi consuetudo mos factus est. nec iam quicquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit, sed explosa iustitia et ueritatem secum trahens reliquit hominibus errorem ignorantiam caecitatem.
inprudenter igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iouis regnum. si enim saeculo quod uocant aureum iustitia in terra fuit, a Ioue utique pulsa est, qui aureum saeculum commutauit.