Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

leges etiam sibi iustitiae nomine iniquissimas iniustissimasque sanxerunt, quibus rapinas et auaritiam suam contra uim multitudinis tuerentur. tantum igitur auctoritate, quantum uiribus aut opibus aut malitia praeualebant.

et quoniam nullum in iis uestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas aequitas misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant altioresque se ceteris hominibus satellitum comitatu et ferro et insigni ueste faciebant.